Tuesday, 24 November 2009

Catechism of the Catholic Church - 839-845 - Latin Text

Ecclesia et non-christiani

839 « [...] qui Evangelium nondum acceperunt, ad populum Dei diversis rationibus ordinantur ».331

Relatio Ecclesiae cum populo Iudaico. Ecclesia, populus Dei in Novo Foedere, suum proprium scrutans mysterium, vinculum suum cum populo detegit Iudaico,332 ad quem « prius locutus est Dominus Deus noster ».333 Aliter ac apud alias religiones non christianas, fides Iudaica revelationi Dei in Vetere Foedere est iam responsum. Huius populi Iudaici « adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, [...] [eius] sunt patres, et [...] [ex eo] Christus secundum carnem » (Rom 9,4-5), « sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei » (Rom 11,29).

840 Ceterum, si futurum consideretur, populus Dei Veteris Foederis et novus populus Dei ad scopos tendunt analogos: exspectationem Adventus (vel reditus) Messiae. Sed, ex alia parte, est exspectatio reditus Messiae, mortui et resuscitati, tamquam Domini et Filii Dei agniti; ex alia vero parte, exspectatio Adventus, in fine temporum, Messiae, cuius lineamenta velata permanent, exspectatio quam tragoedia ignorantiae vel inscientiae comitatur Christi Iesu.

841 Relationes Ecclesiae cum musulmanis. « Propositum salutis et eos amplectitur, qui Creatorem agnoscunt, inter quos imprimis musulmanos, qui fidem Abrahae se tenere profitentes, nobiscum Deum adorant unicum, misericordem, homines die novissimo iudicaturum ».334

842 Ecclesiae vinculum cum religionibus non christianis imprimis illud est originis et finis generi humano communium:

« Una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent originem, cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae, unum etiam habent finem ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt, donec uniantur electi in Civitate sancta ».335

843 Ecclesia in aliis religionibus « in umbris et imaginibus » inquisitionem agnoscit Dei ignoti, sed proximi, quia Ipse omnibus vitam, spiritum et omnia praebet et quia Ipse vult omnes homines salvos fieri. Sic Ecclesia quidquid bonum et verum in religionibus inveniri potest, tamquam praeparationem evangelicam considerat « et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem vitam habeat ».336

844 Homines tamen in suo religiose procedendi modo etiam limites manifestant et errores qui in eis imaginem deturpant Dei:

« At saepius homines, a Maligno decepti, evanuerunt in cogitationibus suis, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium, servientes creaturae magis quam Creatori vel sine Deo viventes ac morientes in hoc mundo, extremae desperationi exponuntur ».337

845 Pater, ut omnes filios Suos quos peccatum dispersit et avertit, iterum congregaret, totam humanitatem in Ecclesiam Filii Sui convocare voluit. Ecclesia est locus in quo humanitas suam unitatem suamque salutem recuperare debet. Ipsa est « mundus reconciliatus ».338 Ipsa haec navis est « quae pleno dominicae crucis velo Sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo »339 secundum aliam imaginem Patribus Ecclesiae acceptam, ipsa ab Arca Noe figuratur quae sola salvat de diluvio.340

-----

(331) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20.
(332) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 4: AAS 58 (1966) 742-743.
(333) Feria VI in passione Domini, Celebratio passionis Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254.
(334) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, 3: AAS 58 (1966) 741-742.
(335) Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS 58 (1966) 740.
(336) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, 2: AAS 58 (1966) 740-741; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 53: AAS 68 (1976) 41.
(337) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20.
(338) Cf Sanctus Augustinus, Sermo 96, 7, 9: PL 38, 588.
(339) Sanctus Ambrosius, De virginitate 18, 119: Sancti Ambrosii Episcopi Mediolanensis opera, v. 142 (Milano-Roma 1989) p. 96 (PL 16, 297).
(340) Cf iam 1 Pe 3,20-21.

No comments:

Post a Comment

Note: only a member of this blog may post a comment.